Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/315

Haec pagina emendata est
573
quid actum lege xii tabularum?


Quid Hermodorus praestitit?

[2] Igitur Hermodorus, ut sapientia praestantissimus, potuit, immo debuit, ut momentose Pomponius tradit, legum scribendarum auctor esse patribus — qui usu, non scientia, noscebant rempublicam — quid iuris optimi plebi communicarent, quid sibi custodirent, ex qua temperatura omnis romana magnitudo provenit: unde meretur fidem Heracliti visio et statua ipsi in Comitio merito posita. Igitur patres, Hermodori auctoritate, aequarunt plebi ius patriae potestatis et, ut eius appendices, aequarunt factionem testamenti, dationem tutoris, ius adgnationis et gentilitatis, ac proinde ab intestato successionum; hinc porro legitimae ius tutelae; relaxarunt ius nexi, ut ex nexis dominii iure naturali, quo sibi colerent agros, manerent tantum nexi aeris alieni, quod demum lege Poetelia solutum est; et ita plebi aequarunt ius mancipii et linguae nuncupationis, et hinc ius omnium actuum legitimorum transigendorum, et iura usucapionum communicata. Hinc iudicia privata patribus et plebi aequa, et utrisque, scriptae ut erant, ex aequo poenae.

[3] Sed, ut constaret respublica libera ex optimatium mixtura, patres excepere connubia tabula XI, quibus auspicia, ac proinde magistratus, imperia, sacerdotia, sibi custodierunt. Atque adeo plebi aequatum omne ius quiritium privatum, iure quiritium publico apud patres manente; et quantum libertati datum, ut de capite civis romani nisi in maximo comitiatu ius dicere ne esset, tantum ademptum, ne privilegia irrogarentur.

Ius optimum agrorum aliud publicum, aliud privatum —
Universus ager romanus populi romani feuduin a patribus.

[4] Itaque, ubi patres plebi ius optimum agrorum privatum concessere, non autem publicum, populus universus, qui a Bruto factus erat natura liber[1], erat dominus imperii om-

  1. Lib. priore, cap. CLVII, § «Ubi optimates» [3].