Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/314

Haec pagina emendata est
572
pars posterior - caput xxxvii


CAPUT XXXVII[1]
QUID ACTUM LEGE XII TABULARUM?
Lege XII Tabularum ius quiritium privatum patribus
et plebi aequatum et in tabulis scriptum.

[1] Quid igitur actum lege XII Tabularum? Actum id quod tribuni plebis, apud Livium, desiderabant, nempe acquata libertas, et quod dicit Dionysius, positum ius aequum omnibus. Libertati obstabat ius in latenti, ius incertum, manus regia, quae plebs, ut Pomponius tradit, ultra pati non posset. Nam leges regias — et maxime quarum «praecipuus sanctor Tullius[2], queis (ut Tacitus ait[3]) etiam reges obtemperarent», quo libertatis benefício, plebis favore fretus, censum instituit et ordinem oppressit, unde mox patres ad ipsius caedem Superbum extimularunt — Brutus, per eiectorum regum occasionem, omnes abrogavit; et, suppresso censu, rem ad heroici regni naturam redegit et ius incertum restituit, ut libro priore diximus[4]. Actum igitur est ut ius perpetuo certum tabulis fixum esset. Aequo iuri impedimento erant illa duum corporum in una heroica civitate divisio, ut patres omnia ex iure optimo, plebs omnia ex iure naturali agitaret: quae divisio, iam inde usque a familiis, per clientelas in regna heroica transit. Cum enim filiifamilias in domo patria nihil iniussu patrum iure optimo agerent, et omnium minime nuptias, multo minus clientes sine inclytorum imperio: unde, postquam, secessionibus factis, ut diximus, in plebes coaluere, cum ea proprietate nativa coaluere, ut sine patrum auctoritate nihil optimo iure, sed omnia iure naturali transigerent.

  1. Testo: «Caput XXXVI» [Ed.],
  2. Testo: «Tullus» [Ed.].
  3. Annales, III, 26 [Ed.].
  4. Cap. CLXXI, § fin. [9].