Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/31

Haec pagina emendata est
289


CAPUT X[1]
NULLAS ETHNICORUM PERFECTAS ESSE VIRTUTES
Ethnicae virtutis stimulus φιλαυτία — Impia stoicorum superbia.

Et id ipsum quod ethnici philosophi docent nullam veram virtutem solitariam agere, et ubi ex vero una, ibi omnes adesse comites[2], est publica eorum confessio suas ethnicorum perfectas non esse virtutes, quibus omnibus subest φιλαυτία[3], nam gloriae terrenae affectu sunt editae. Unde impia illa stoici sapientis superbia, qui Deo Optimo Maximo sola beatae vitae aeternitate cedit.


  1. Testo: «Caput XI» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. LV cum duobus sequentibus.
  3. Ibidem, caput XXXVIII.