«DE FORTUNA ROMANORUM»
[1] In romanae magnitudini caussas inquirit[2] Nicolaus Macchiavellus, qui, in Lectionibus livianis, eas ad quaedam sparsa instituta romanorum refert, tam paganica quam militaria, sed genus ipsum reipublicae non complectitur, ex quo ea instituta provenere.
[2] Polybius, aequus rerum aestimator, tribuit virtuti romanorum, sed magis virtutis facinora narrat quam caussas.
[3] Plutarchus autem, iniquior, fortunae imputat, quae stultis perraro constat et praeceps abit, quod erat felicitati tribuendum, quae est constans ac diuturna, nec unquam a sapientia divisa est.
[4] Initium erroris Plutarcho fecit quod putavit reges populi iudicio creatos et reges fuisse monarchicos. Quod utrumque falsum: hoc posterius per satis multa, quae et hoc et libro priore disseruimus; prius falsum ostendit Livius[3], qui, mortuo Romulo. narrat patres plebi permisisse regum electionem, cuius mox patres «fierent auctores», hoc est ut plebs crearet reges, quos tamen patres probarent.
[5I Itaque, ut vis abesset, quam ipse Livius dicit, necessario id actum: ut patres populo plures nominarent, quorum