mos ex suo ordine candidatos proponebant, ut plebeis pudor
esset illis non suffragari.
[4] In quibus plebis cum patribus certaminibus illud observatu dignissimum, quo ordine plebis desideria nata sint: ut prius ius aequum, ne patrum iniuriis oppressi essent, tanquam servi degeneres; deinde connubia, ut ex fortibus fortes crearentur; tum imperia, ut per honores clarescerent; postremo sacerdotia, ut optimi ad deos accederent.
[5] Tam alte antiquas radices egerat persuasio sacerdotia in patrum personis haerere, ut primum plebs petierit connubia, quibus generosi ad militarem virtutem nati; tum imperia, quibus iustitia et prudentia spectati sunt; et sic, ducente ipsa natura, demum digni habiti qui sacerdotia referrent communicata. Atque id est quod, ut vulgo dicebatur, ita non vulgo intellectum: magnitudinem romani imperii romanorum religioni omnem esse imputatam.
[6] Custodia patriae potestatis — illius tyrannicae quam dicebat Aristoteles et a maioribus gentibus romani acceperant — eos patriae pietatem edocuit, ut, ne patres, filiorum studio nimio capti, forte obessent reipublicae, atque ita se solos suamque gloriam amarent, quae cum complicata esset reipublicae, ipsam patriam filiorum charitate complecterentur. Et, eadem opera, filii ita consuefacti [ut], uti apud persas fiebant regum obsequio promptiores, ita in republica ex libertate mixta pientiores prodirent in patriam.
[7] Atque eo patriae potestatis iure, quam fortissime in liberos exercito, extitit illa mira patrum constantia in publico iure quiritium custodiendo adversus tyrannos et libertatem.