dicti), cui successit postea testamentum praetorium[1] uti ante
legem XII Tabularum erat testamentum calatis comitiis; et
haec[2] acquisitio perficiebatur[3] cretione [4] (cui postea successit deliberatio, demum aditio. Vel acquiritur dominium
rerum singularium ex ultima voluntate, idque vel fiebat[5] rei
legatae optione[6], praeter enim[7] eam caussam cetera legata
cretione heredis legatariive acquirebantur. Vel acquiritur dominium rerum singularium ex iuris gentium contractibus vel
pactis ipsis, et tum id mancipatione et nexus traditione transigebatur, et uti lingua in eo actu nuncupasset ita ius esset[8]:
alioqui usucapione opus erat anni vel biennii, prout res mobilis
erat vel soli; et usucapio tunc erat domimi adiectio, qua dominio bonitario, acquisito ex naturali traditione, adiiciebatur
dominium ex iure quiritium usucapione. Vel acquiritur obligatio ex contractibus aut pactis, et in stipulationem erat transfundenda, quae postea acceptilatione tolleretur. Vel postremo
acquiritur dominium adiudicatione, idque fiebat cessione in iure.
[13] Quapropter tales fuere, non alii, quia vel ad acquirendum vel ad solvendum vel alienandum sive potestatem sive dominium sive obligationem iure optimo pertinebant: ideo non plures, nec pauciores; quia iis omne acquisitionis, solutionis et alienationis negotium jure optimo absolvebatur.[9]
religione prognatum.
[14] Vides, igitur, nuspiciorum ius influere tanquam per duos rivos: altero in ius quiritium publicum, quo continentur
- ↑ Il testo del 1731 aggiunge: «Inventa scriptura vulgari [Ed.].
- ↑ Ivi: «Ea» [Ed.].
- ↑ Qui, al contrario, il testo del 1731 emenda «fiebat» [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 139 [Ed.].
- ↑ Testo 1731: «Idque agebatur» [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 140 (Ed.).
- ↑ Testo 1731: «autem» [Ed.].
- ↑ Testo 1731; «Vel acquiritur dominium rerum singularium inter vivos, et tunc id mancipatione et nexus traditione agebatur: alioqui» [Ed.].
- ↑ Ivi: transigebatur» [Ed.].