Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/293

Haec pagina emendata est
551
connubium, patria potestas, nexus


quidem «maiorum», suppleo. Igitur quod Papinianus, apud parlatorem legis mosaicae cura romanis[1], deserte tradit, patri legem regiam dedisse in filiam vitae necisque potestatem, pro meo iure eam a Romulo de maioribus gentibus acceptam aio, sicuti ex iure gentium recepisse athenienses quoque testatur Menander et, post eum, Terentius sua Phormione, cuius argumentum hac potissimum caussa constati quod pater, si uxor filiam pareret, eam occidi iusserat, et mater prae pietate eam clam alendam dederit, et postea agnita sit. Romulus hoc ius a maioribus gentibus recepisse etiam in filios verisimile est, quando, etiam regiis legibus abrogatis, in tabula IV relatum est ut in liberos, hoc est filios iustis nuptiis procreatos, patri ius vitae et necis eiusque vendendi ius esset: quod ius nedum ex Attica, sed ex onini Graecia allatum negat Aristoteles, qui in Ethicis similem huius persarum legem uti tyrannicam reprehendit[2]; et tyrannica graviorem Dionysius Halicarnassensis[3] notat, quod trina venditione liberos liberet a patria potestate, cum, ut servi dominica liberentur, una manumissio sit satis.

Iura romana progenies connubii.

[5] Hinc vides patriam potestatem esse germen connubii, quod soli patres habebant, uti connubia sunt auspiciorum propago. Inde domus, familiae, gentes: ex domibus iura suitatis, ex familiis iura adgnationis, ex gentibus iura gentilicia provenere.

Iura romana soboles patriae potestatis.

[6] Et ex hoc patriae potestatis iure, romanorum proprio, testamentorum iura, uti inter maiores gentes primum nata, ita conservata inter romanos, et ab intestato successiones suis adgnatis gentilibusque delatae. Indidemque aut patribus familiarum in testamentis permissae, aut, iis ab intestato defunctis, pro successionis iure legibus delatae tutelae.

  1. Tit. IV, [cap. 8].
  2. Etica a Nicomaco, VIII, 10 (12), 4, p. 1160 b 26 sgg. [Ed.].
  3. Lib. II, [17].