Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/288

Haec pagina emendata est
544
pars posterior - caput xxxii


Romulus collegae in regno impatiens.

[5] At re ipsa Romulus dominatum affectabat. Etenim optimatium respublica commode patitur duos reges, ut spartana, et romana ipsa, eiectis tyrannis, duos consules, quos «reges» edam Cicero in suis Legibus[1] nominat. Sed Romulus cum fratre Remo contendit uter urbem auspicaretur, quod ex maiorum gentium iure didicere, ut auspiciis legerent sedes easque facerent suas.

Capit aspera loca: unde gentis virtus.

[6] Unde existimari datur inter tot minutos populos deserta cepisse loca, quae non ob aliud deserta erant nisi quia maxime aspera, quod ad gentis virtutem plurimum contulit.

[7] Certamen ipsum augurio quoque dirimi voluit, ut ipse, nisi solus, saltem primus publica haberet auspicia ac proinde imperium.

Aram sacrat.

[8] Deinde, collegam regni fratrem impatiens, sumpto colore quod humili urbis aggeri saltu illusisset, hasta Remum interemit, et, ut primi inclyti aras, ita is, ab illis accepto more, prima urbis moenia fratris caede consecravit.

Livii de Romuli asylo ineptiae.

[9] Asylum in luco constituit ex moribus maiorum gentium, quae in lucis habebant asyla. Sed in ea re Livius[2] asyla maiorum gentium et asylum Romuli prave confundit, quum ait «vetus urbes condentium consilium, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur». Nam primis urbium conditoribus falsa persuasio, Romulo vero consilium fuit, sed satis puerile consilium, nam, conditis iam urbibus (unde «astutia» ab ἀστύ graecis dicta), non facile Romulus id confugis probabat: suos cives e terra sibi esse cognatos. Namque et terra inique foe-

  1. III, 2. Ma cfr., piú esattamente, Cornelio Nepote, Hannibal, 7 [Ed.].
  2. I, 8 [Ed.].