Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/285

Haec pagina emendata est
543
huius historiae complexio


poematum voluptatem concinnarent: non aliter ac physici tribus elementis addidere quartum, et supra aërem collocarunt ignem, ut, pro levitatis gravitatisque ingenio, elementorum fingerent elegantiorem naturam.

Quatuor aetates: pastores, aratores, venatores, bellantes:
quo discrimine[1] vera?

[4] Neque minus partim falsa, partim vera illa aetatum divisio, qua prima pastorum, secunda aratorum, tertia venatorum, quarta bellantium. Nam inter vere pios pecuaria quidem rustica prior fuit, sed utrique venatores fuerunt qui seu greges seu agros a feris tuerentur: quare eos diximus secundos ab Ada integro heroes. Inter gentes autem rustica fuit prior pecuaria, et utrique «hercules», extinctores ferarum, a quibus prius sata, mox pascua custodirent: itaque eos tertios ab Ada integro heroes numeravimus[2].

Tres mundi aetates, vera aegyptiorum divisio:
deorum, heroum, hominum.

[5] Tota vero illa aegyptiorum distributio, a quibus tres mundi aetates factae, deorum, heroum, hominum[3]: ut prima aetas regna divina; secunda heroica sive optimatium; tertia humana, nempe monarchica aut tandem libera, in quibus connubia patrum sunt plebibus provulgata, ut in rebuspublicis liberis ad honores summos, in monarchia ad fastigia monarchis proxima nullum discrimen faciat genus. Et ita aetate deorum sub theocratiis omnia seorsim gentes ex iure divino; aetate heroum, et privatim et in bellis et foederibus ex iure optimo; aetate hominum, et privatim et publice omnia gentes iure ab humanitate dictato agitarent[4].



  1. Testo: «discrime». Naturalmente, è da sottintendere «haec divisio» [Ed.].
  2. Hoc libro, part. II, cap. XXI, § 62 [Ed.].
  3. Cfr. Notae, 134 [Ed.].
  4. Cfr. Notae, 135 e Dissertationes, XIII [Ed.].