Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/282

Haec pagina emendata est
538
pars posterior - caput xxx


Cur victis populis ius optimum ademptum et ius naturale relictum?

[48] Indidem, quia sacra adimebantur victis, ademptum quoque iis victoria erat ius optimum agrorum, quod ex auspiciis provenerat. Cum enim non haberent deos, non amplius habebant auspicia; non habebant amplius agrum, non connubia, non magistratus, non sacerdotia (unde cimbris foeminis, sibi nihil praeter vitas et sacerdotia excipientibus, Marius victor nefas esse respondit[1]; non habebant gentem, non ordinem in quem hastati convenirent, quia iis arma erant adempta; non postremo habebant fas ipsum. Quare vieti, dediti et in provinciam redacti, omnia ex iure naturali, quod ipsis ratio iam magis explicata dictaret, ut primae civitatum plebes, inter se transigebant; et omnia privata in dominium, publica in imperium, gentes victae in nomen populi victoris abibant.

Graeca sapientia sub romana potentia
orbem exeoluit in christianae religionis usus.

[49] Hinc praetores in provincias mittebantur, qui ex aequitate naturali, quae civilis vitae cultu magis magisque explicatur, ius inter eos dicerent; et interea, graeca humanitate per orbem terrarum invalescente, sub auctoritate romani imperii vigere coepit ius naturale philosophorum. Ita sua aeterna consilia ad orbis reparationem divino Numine moderante, ut romani orbem terrarum vicisse videantur, quo barbaras ferasque gentes victas aeternae iustitiae cultum edocerent, et tandem ius naturale e provinciis in ius civile romanorum assurgeret, ut, cum romana potentia christianam religionem amplecteretur, a graeca sapientia humanissima iura iam erudita, ultro imperaret, ut legibus morum christianis leges gentium commodissime cederent, ut late libro superiore[2] disseruimus[3].

  1. Florus, lib. III, cap. 3.
  2. Cap. CCXXVIII.
  3. Cfr. Notae, 132 [Ed.].