Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/281

Haec pagina emendata est
539
quinta temporis obscuri epocha


alii volunt, arcem condidit, quarti proinde Byrsam sive (alii legunt) Buthsram vocavit[1]. Et inter christianos, ingeniorum ruditate cura barbaris moribus recurrente, foedera ex summo verborum iure servata in eorum temporum historia passim legimus, quorum illud insigne, quo Otho, Germaniae imperator, cum e vieta urbe solas mulieres, cum tanto quanque onere quantum humeris efferrent, salvas exire foedere pepigisset, matres, filiae, uxores piae filios, parentes, viros humeris extulere.

Ut fas gentium inter nationes linguis diversas agnitum?

[45] Ex qua ultima usque antiquitate est utilem esse stipulationem, si alter alia lingua stipuletur, alia alter respondeat, neque opus esse eadem lingua utrumque uti, et sufficere si promissor congruenter ad stipulatoris interrogata respondeat[2].

[46] Ita fas, per bella et foedera a gentibus agnitum, quod principio erat certa lingua iuris populis divisim agentibus, abiit in fas commune pluribus civitatibus, quae intra unum terrarum orbem ex iisdem linguarum originibus suam quaeque seorsim condidere, ut libro superiore[3] latinam linguam Latio communiter natam in exemplum attulimus; unde postea gentes linguarum communione aestimatae, ut gens latina, gens graeca. Deinde, in alios terrarum orbes bellis prolatis, iura rebus ipsis uniformia, diversis linguarum originibus inter gentes linguis diversas nata, stipulationibus in fas, seu linguam certam, abiere.

Quid in Grotio desideretur.

[47] Hanc originem, hunc progressum, quo fas priscarum gentium natum et prolatum est, esse oportebat primum principium tractationis incomparabilis quam Hugo Grotius De iure belli et pacis adornavit, ut innumera loca, quibus eos libros ex historicis, oratoribus, philosophis, poetis cumulat, non in eruditionem tantum, sed et in scientiam dicerentur.

  1. Virg., Aen., I, 371 [Ed.]
  2. Instit., III, 16 (De verborum obligationibus), §1.
  3. Cap. CLXIX.