«Barbariam» vulgo dicunt: quod, sine caussa, sine indictione,
perpetuam piraticam contra europaeos christianos exercent, et
praedas refert Grotius belli iure aestimatas.
[9] Quare foedera amicitiae caussa inter gentes sero constituta dicendum est, quae «hospitia» prisci appellarunt.
[10] Solemnitatum autem, quae bellis inductae sunt, alia est ut legati sancti haberentur, quam ipsam a iure maiorum gentium divisim didicere legationibus, quas ad plebes, quae secessionem fecissent, miserant: unde id fas gentium agnoverunt, et foeciales constituti, qui bella indicerent, quorum princeps «pater patratus», quasi, ut diximus alibi, «pater consecratus», dictus est.
[11] Et ita, si summae potestates bella gerant, et antequam gerant, indicant, occupatio bellica certus esset modus acquirendi dominii. Quam mancipatio privatim gentes edocuit, ut virtute parta fortium dominio cederent.
[12] Et ex captivitate servitus introducta. Principio, ne ex bellis bella perpetuo sererentur, in hac externa iustitia conquiescere imperia voluerunt, et interna iustitia potestatum civilium pudori relicta est. Deinde, ne bella in exitium humani generis desaevirent internecina, servitutis commoda victoribus proposuere, quibus illecti, a caedibus temperarent. Quod Caesar bello civili, quo capti servi non fiunt — quod bellorum genus ob id solet esse crudelissimum, — illo edicto imperare militi victor debuit: «Parce ferro».