Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/252

Haec pagina emendata est
508
pars posterior - caput xxvii


seditio semel Romae orta apud Livium[1], tamen, in tot patrum cum plebe certaminibus, a patribus plebeium legis occisum neminem.

«Publica iudicia» cur dicta?

[15] Atque indidem criminum accusationes «publica iudicia» dicuntur, cuius rei effectus, non caussa, est ut quivis de populo ad accusandum admittatur: ut, bello indicto, cuivis civi fas est hostem occidere.

Quomodo vindicatur publica auctoritas? — Legis actio, genus:
cuius species legis actio publica, legis actio privata.

[16] Nam, iuris auctoritate constituta, uti privati asserunt dominium rerum suarum vindicatione, ita ordo, seu potestas civilis, vindicat publicam auctoritatem legis actione: ita ut legis actio, ita in genere accepta, sit vindicatio seu tutela auctoritatis. Quae[2], si tuetur auctoritatem iuris publici a criminosis, qui eam publice laeserint, dicitur «imperium», quo «lege agere» dicitur lictor, cum de capite civis rei supplicium sumit; et id est quod a legibus dicuntur «crimina vindicari». Sin autem tueatur auctoritatem iuris privati, dicitur «iurisdictio», ex qua dicuntur legis actiones in specie, quam Pomponius narrat primam iuris civilis, nempe romani, partem[3].

Legum imperium et iurisdictio.

[17] Quapropter auctoritatis civilis partes extitere duae, legum imperium et iurisdictio; et omne ius privatum utilitate est publicum auctoritate. Quod idem est quod iuris privati cives habent usum, potestas civilis habet dominium.

Notandum.

[18] Unde omnes qui in leges peccant, privatim reponunt restitutione vel praestatione, publice luunt poena vel mulcta.

  1. VIII, 28 [Ed.].
  2. Testo: «qua» [Ed.].
  3. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 6 [Ed.].