Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/246

Haec pagina emendata est
502
pars posterior - caput xxvi


CAPUT XXVI
DE ORIGINE ET IURE MONARCHIARUM

[1] Sed reges (quibus optimates, magis suis ipsorum vitiis regno depulsi quam vi multitudinis deiecti, suis auspiciis, suis connubiis, ac proinde suis familiis gentibusque, et indidem sua nobilitate, suis agris, suis imperiis, suis sacris, suis nexorum iuribus concessere) — summa religione consecrati, summa nobilitate insigniti, summo imperio protecti — sua domi vitae et necis in subiectos iura, sua foris iura bellorum et pacis, sua agrorum dominia rerumpublicarum omnium, quas vel per subiectos gererent, auspicia sua seu suam bonam regni fortunam[1], suam reipublicae vel per subiectos bene gestae adoream fecere. Et sic respublicae mere monarchicae sunt constitutae, quae unius utilitatem, salutem et gloriam spectant; in cuius unius vita utilitas, salus, gloria gentis a monarcha rectae continentur[2].

[2] Et hi monarchae, sive reges meri in infinita potentia, nullis legibus nec nisi uni Deo reddere rationem adstricti, liberrimo suo arbitrio, quod ex natura monarchiae iuri naturali conformatur — quanquam monarcharum vitio quandoque iuri naturali adversetur, — omnia regunt; neve cives sua unorum invidia peccent, omnes continent in officio. Et ita auctoritas patrum in unumquemque monarcham universa concessit, cui quicquid placet, sive animo legis condendae constituit, legis habet vigorem[3].

  1. «Seu suam bonam regni fortunam» aggiunto nell’errata-corrige ms. Nelle postille marginali soltanto: «seu fortunam» [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 121 [Ed.].
  3. Quae est lex regia, regnorum monarchicorum propria, de qua libro priore, cap. CXL et cap. CLX [nota aggiunta nelle postille marginali e non rifusa nelle Notae],