Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/231

Haec pagina emendata est
489
tertia epocha temporis obscuri


Fundi romani et feuda comparata — Liber aureus venetorum.

[28] Heic tantum addamus quod, cura quirites essent patres in ordine, tales erant fundi romani apud plebeios ex iure quiritium, sive ex ordinis auctoritate, qualia feuda ex iure seniorum. Et auctoritas erat tanquam seniorum assensus. Mancipatio autem, seu nexus traditio, erat veluti relatio in tabulas publicas, in quibus feudorum alienationes referuntur — quae relatio si non adsit, alienatio inutilis est; — sive, aptius, erat relatio in «librum aureum» quem dicunt veneti, quorum optimatium respublica est, et etiamnum eorum ditio «Dominium venetum», ordo «la Signoria», optimates «i Signori» appellantur. Eaque in aureum librum relatio auctoritatem praestat emptores iure optimo fundum, vel aedes, vel super iis emisse iura.

«Actus legitimi» ius civile commune antiquorum.

[29] Et ex iure nexi mancipiique, atque ex eo: quod, in tradendo nexu, «uti quis lingua nuncupasset, ita ius esset», quod postea recte in XII Tabulis relatum est (vidimus enim supra ex iure maiorum gentium verba in promissis, iuramentis, votis strictissime accipi), proveniunt omnes actus legitimi, qui ferme omnes mancipatione transigebantur, summa verborum religione custoditi, iisque ius civile commune, nempe[1] omnibus Latii optimatium rebuspublicis[2], continebatur. Ita ut quod hactenus ius a romanis inventum et romanorum proprium habitum est, id orane ex maiorum gentium iure sub theocratia introductum, postea, rebuspublicis optimatium conditis, commutatum, eo pacto ius civile commune sive minorum gentium factum sit[3], a quibus Romulus recipit, et patres diu moribus observarunt, et tandem in legem XII Tabularum abiit.

  1. «Nempe» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  2. Nel testo era qui ripetuto «commune», espunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  3. Testo: «est», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].