Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/222

Haec pagina emendata est
478
pars posterior - caput xxii


regium in terris nomen imperii primum fuisse[1], et ceteri historici, qui primos reges a staturae proceritate, dignitate oris et corporis viribus animique praestantia creatos narrant.

Lyrae mithologia.

[3I Ita ex singulis fídibus, seu privatis imperiis, lyra composita est, hoc est imperium publicum, cum quo respublicae sunt fundatae. Quae est lyra Orphei, qua feras cicuravit, Amphionis, qua saxa in urbes composuit; a Mercurio inventa, Apollini tradita; ad quam concinunt musae, nempe humanitatis artes et disciplinae, quas reipublicae debemus universas.

Prima rerumpublicarum natura — Quid «ordo et plebs»? — Quid «ordo
et populus» seu «senatus populusque»? — Quid «optimates et plebs»?

[4] Ex eo enim ordine, a regibus recto, et ex plebe primae respublicae ortae sunt, quae ex optimatibus et plebe constabant[2]. Et respublica «ordo et plebs» primum dicta, uti postea, liberis civitatibus constitutis, «ordo et populus» sive «senatus populusque» omnes respublicae dictae mansere. Sed, rebus motis, redit prior civium divisio, qua qui reipublicae statum tuentur «optimates», qui res novas moliuntur «plebs» appellantur.

Primae in terris secessiones.

[5] Quia clientes, severissimis patrum in filios imperiis, consuefacti metuere et vereri incliytos, bhinc turbantes plebes, optimatium ordine deterritae, nihil ultra ausae secessionem fecere.

Lex agraria secunda — Nexus culturae tactus nexus dominii bonitarii.

[6] Necesse igitur fuit, ne inclyti in vacua regnarent, ut plebs, sub aliqua libertatis lege, in priores sedes concederet, ut in plebis romanae secessionibus legimus factitatum. Eam

  1. Catil., 2 [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes, XI [Ed.].