Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/216

Haec pagina emendata est
472
pars posterior - caput xxi


maiorum moribus romanorum politiam, qui sacerdotes, magistrati, maritos (iure et cum imperio in uxores) et iudices appellavere «.viros».

«Arx» unde dicta? et «arcere». — «Territorium» unde?
unde «terra»?

[58] Ad hoc, quod narravimus, instar — quod principio arae cuiusque ius fuerat, ne quis profugum[1] intra aram receptum laederet, — totus ager aratro designatus «arx» diceretur, et agri finis «ara»: unde «arcere» postea derivatum, ea significatione qua «territorium» dictum, quod postea, ad possessiones quoque prolatum, definitur «universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis»[2]. In cuius verbi enarranda origine omnes, praeter Varronem, falluntur, neque ipse Varro omnia ex vero dicit. Scribit enim[3] «territorium» dictum quod magistratus intra eius fines «terrendi ius», nempe imperium, habet, et «terrere» quidem «submovere» interpretatur. Sed fallitur, dum «submovere» putat quod lictor submoveat turbam ut magistratui via cedat: cum «terrere» sit ab eo, quod inclyti terrerent violentos, qui profugos intra aras receptos persequerentur. Ex qua eadem origine ipsas «terras» appellatas esse, paullo inferius dicemus.

Quae inclytorum gloria? — Postliminii origo.

[59] Atque ea ratione inclyti gloria ceteris praestabant, qui quam latissimas haberent aras, suaque longe lateque paterent asyla, ut svevos narrat Tacitus in eo gloriam collocasse: ingentibus terrarum spatiis submotos habere hostes.

Atque huius maiorum gentium iuris propago est postliminium, iure minorum gentium introductum, quo ab hostibus capti, post suae civitatis fines regressi, priorem libertatem recipiunt;

  1. Testo: «profugus». Ma cfr. poco piú sotto: «profugos intra oras receptos» [Ed.].
  2. Dig., L, 16 (De verborum significatone), 239,; 8.
  3. Chi scrive ciò non è Varrone, che, nel De lingua latina, IV’, 4, dice altra cosa; bensí il giureconsulto Pomponio nel citato frammento del Digesto [Ed.].