Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/214

Haec pagina emendata est
470
pars posterior - caput xxi


clientes, animo coniugali et uxorum custodia, matrimonium, quod «naturale» dicunt, celebrare coeperunt: ex quibus matrimoniis uno vocabulo et pater et mater dicti. Optimi namque appellabantur «patres», eorum uxores «matres»: clientes vero, quia natura tantum tales erant, ab ipsa natura «genitores», qua sola certi sunt, et a matribus, quae natura certo pariunt, «parentes» vocati. Itaque matrimonium inter plebeios erat «maris et mulieris individua vitae consuetudo»[1]; nuptiae inter optimos erant «viri et foeminae omnis divini et humani iuris communicatio»[2]. Quae definitiones, re ipsa aliae, pro eadem a iurisconsultis romanis habitae sunt: nisi sint a Triboniano confusae, quia iam plebi communicata erant omnia patrum iura.

Patres docuere vulgus religiones.

[54] Denique, ut optimi, ex omnipotentis Numinis persuasione, se submisere diis et divino regimini, ita plebei, ex lege potentiae, quam a meliori natura dictatam diximus, se fortiorum imperio submitterent. Et ita auctoritatem, quam sub theocratia habebant in solos filios, protulere in clientes, eosque, hactenus exleges, inchoavere ad civilia imperia, mox futura, ferenda.

Prima poenarum «coercitio» — «Nervus» pro «carcere» —
«Fides» pro «nervo», pro «potestate et imperio».

[55] Nam ex ea auctoritate — prima poenarum quae corpori infligerentur — orta est «coercitio», qua patres vinculis eos coercebant, qui sibi obsequium aut operas detrectassent. Et primum vinculorum in ea ruditate nervus fuit, ex qua antiquitate Terentius dixit:

In nervum potius ibit[3]

pro «carcer», et alibi:

Vereor ne istaec[4] fortitudo in nervum erumpat,
  1. Dig., XXIII, 2 (De ritu nuptiarum), 1.
  2. Ibidem.
  3. Phormio, IV, 4, 15 [Ed.].
  4. Testo: «Vide, ne ista». Ma cfr. Phormio, II, 2, 10 [Ed.].