Quando igitur infirmi, salutis caussa, in haec omnia aliena
venissent, aequum erat ut recepti agris adsignatis sibi ad sustentandam vitam, quam salvam cupierant, contenti essent.
Origo «receptorum».
[33] Unde assignatio postea iurispatronatus praecipua in iure romano pars fuit, et in doctrina de limitibus unum e tribus agrorum generibus erat, qui «assignati» dicebantur. Et «recepti» fuerunt tanquam iuris maiorum gentium servi, sive servorum iure minorum gentium prima rudimenta.
non mendacio, fundatae.
[34] Titus Livius haec partim, non omnino, tradit ex vero, cum neque illius semplicitatis neque fortitudinis sit ut «natam e terra sibi prolem ementirentur», quod vitium servile est. Rectius fortasse dicemus inclytos id verum credidisse, et diuturnitatem temporis, in ea linguae et scripturae stimma ignoratione, obliterasse illas primas terras a maioribus lectas esse; et ita, vel falsas, religiones, non mendacio, sed falsa persuasione in respublicas promanasse; neque, ut Livius ait[1], «vetus urbes condentium consiiium» id fuisse.
[35] Atque de hoc iure gentium intelligendi apud Livium [2] sunt patres, qui adversus Canuleium tribunum plebis, legis auctorem de connubio patrum et plebis, dicunt: confundi iura gentium (idest maiorum, quae romani patres sancte custodiebant); ea lege perturbari ius auspiciorum; eoque discrimine sublato, ferarum ritu (innuit exleges nefarios, quos diximus), promiscua connubia haberi, ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis. De bis inclytorum patribus accipiendus est Appius