Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/20

Haec pagina emendata est
278
pars prior - caput iv


alias satis multas nationes recepisse eruditi notant: sed et ab iisdem hebraeis sacrificaturis castitas corporis praeterea lavacris repetebatur. Gentes autem sacrificaturae solum lavabant, de quo ritu conceptum caput illud a Cicerone, De legibus: «Deos caste adeunto»; nam pars altera — «Pietatem adhibento»— a natura integra ad corruptam translata est, qua pietas habita deinde est deos vereri ac metuere.

Honor proprie Dei est — Quid? et unde? — Eius discrimen
inter hebraeos et gentes.

[8] Et quia ex metu Numinis pietati, si ve amori erga Deum, in natura integra successerat honor in corrupta, quem proprie de diis dici Aristoteles docet; estque nostrae infirmitatis ac divinae potentiae significati©, quae fit aris, templis et sacrificiis: hinc lex XII Tabularum, apud Ciceronem, postquam pietatem iusserat, quam nos «honorem» sumus interpretati, protinus subdit: «Opes amovento». Et ita pro vero Dei cultu, qui natura integra erat ex mente pura amor Dei, natura corrupta fuit gentibus solo puro corpore diis exhibitus honor: hebraeis vero, et circumcisione et lavacris corpore casto, sed potissimum «spiritu contribulato», «corde contrito et humiliato», ac proinde mentis castitate magis quam corporis, vero Deo sacra faciebant.

Vita contemplativa activae regula — Contemplatio mater divinationis — Populus hebraeus nulla divinatone fundatus — Idolatria et divinato geminae ortae.

[9] Cumque homo integer aeternum verum mente pura contemplaretur, in corruptione homines caelum oculis contemplari coeperunt, quae est nativa «contemplationis» significatio[1] ab augurali vocabulo «templis caeli», hoc est caeli regionibus, quas augures, augurium capturi, designabant (et «extemplo» pro «statim», quum, augurio capto, de turri

  1. Libro superiore, cap. CIV.