homines hominibus lupi. Quin, ut audaces solent, ausi quoque sunt de terrae cultis fructibus degustare, et, praedabundi,
quos diximus aggeres, seu fines ab optimis impositos agris,
superarunt: quibus fortissimi — qui, castitate veneris et diuturnis[1] ruris operis, corpus et, per crebras cum feris pugnas ut
suas sedes tuerentur, animum adversus terrores firmarunt —
obviam ferociter facti, audaciam virtute superantes, ob suarum
rerum tutelam, interfecerunt.
[17] Forte aggeres sagminibus postea conseruere, ut nunc passim sepes videmus. Ac posteri putarunt et sagmina et aggeres caesorum violentorum sanguine consecratos.
«Sacri» homines.
[18] Hinc verbenae, quae eaedem sunt ac sagmina, sanctitate donatae sunt: atque inde «sancta» moenia[2], quo sensu «moenire» seu munire viam aggeres dicuntur. Idque est quod muri iure gentium «sancti» dicuntur — iure, inquam, harum gentium, nempe maiorum; — et «sanctae» leges, ab illa earum parte quae «sanctio» appellatur, quae poenas inrogat in transgressores. Atque ii primi «sacri» fuere, et coepit consecrationem mors consequi consecrati: unde fluxit in XII Tabulis caput illud De damno: «Qui frugem aratro quaesitam noctu secuerit vel paverit, Cereri sacer esto».
[19] Hinc legati latini has virgas gerebant, ut earum religio ipsos protegeret inter hostes; unde ab harum iure gentium legati sancti: ut ex eadem fortasse religione legati graeci ferebant κηρυκεία, qui latine «caducei» dicuntur. Hunc