Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/187

Haec pagina emendata est
445
de bellis et iudiciis inter maiores gentes


manifestum: qui mos mansit romanis postea, ut capite legis XII Tabularum De iudiciis testatur. In capite autem De parricídio, ex lectione Raevardi, pater implorabat «divos parentum», nempe domesticos lares, ut filius, qui vim faceret patri, parricida haberetur et a quovis impune occidi posset, ut idem Raevardus id caput explicat.

... «adorare»?...

[101] Et quod nos dicimus «iure agere», horum temporum erat, ut supra diximus[1], «adorare deos». Unde in lege XII Tabularum, capite De furtis: «Si adorat furto, quod nec manifestum erit, duplione decidito»; et alio: «Si pro fure damnum decisum erit, furti ne adorato». Quare emendandum videtur caput illud eiusdem legis De in ius vocando: «Endo via rem uti», vel, ut alii legunt, «Ubi paicunt... rato». Iacobus Gothofredus legit «ratum esto»: nos, cum Iusto Lipsio, legamus «adorato», nempe «tu reus excipito»: ita ut «adorare» pro «agere» et «excipere» accipiatur. Unde apud latinos «oratio» pro «accusatione» et «defensione» vulgo dicta mansit, ut apud Terentium[2]:

Orationem sperat invenisse se,
Qui differat te,

pro «accusationem»;

honesta oratio est,

pro «defensio».

... «deorum fidem implorare»? «deos obtestari»?
«quiritatio»? «clarigatio»?

[102] Atque ad hanc antiquitatem revocandus mos ille, quo oppressi «deorum fidem implorabant», quasi genus humanum esset una civitas, in qua homines agerent sub imperio et tutela deorum, et, in testium inopia, «deos obtestabantur». Quae omnia, urbibus conditis, fuerunt privatim, ut apud

  1. Hoc capite, § 9 [Ed.].
  2. Andria, II, 5, 4-5; I, 1, 114 [Ed.].