«investire feuda»? — «Stipulari» unde?
[86] Ita promissa ultro religione deorum stabant. Promissa vero rogata et deliberata primas gentes aliqua ruris metaphora, ut in illa ruditate, significasse necesse est[1] — eadem ferme ratione, qua barbari in re feudali dixere «exfestucare», exuere aliquem dignitate; cuius necessario contrarium fuerit «infestucare» «investire», unde fortasse postea provenere dictae «investiture feudorum»: — ita ut «stipulari» fuerit «vestire stipula», «festuca». Unde coniicio postea «pacta nuda» ab iurisconsultis dicta esse quae stipulatione firmata non sunt; ad quod exemplum antiqui interpretes postremo «pacta vestita» dixere contraria.
[87] Neque enim puto stipulationem natam inter romanos, uti certo scimus a romanis propriam custodia factam esse, cum non sit verisimile, condita Roma in media gente iam innumeris urbibus celebri, hoc iuris vocabulum ad id contractus genus significandum omnium rusticissimum invenisse; neque ratio affulget cur id potissimum invenissent.
[88] Nam quod veteres «stipulum» «firmum» dixerint, dandum grammaticis est; sed quod a «stipula» dixerint, id vero iis, ut piane absurdum, pernegandum, cum nihil sit stipula infirmius: a στίφω, «firmo», est forte «stipes» non «stipula», «stipari» non «stipulari». Aliae origines, quas memorant, plane ineptae, ut pudeat memorare.
- ↑ «Necesse est» agg. nei due errata-corrige [Ed.].