Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/181

Haec pagina emendata est
439
de pollicitationibus et votis


«voti rei», «voti damnati» ii dicebantur quibus ex concepto voto res successere. Qua locutione Virgilius utitur ad Augustum, significans eum in deorum numerum relatum iri:

... Damnabis tu quoque votis[1].
Ius strictum est rudium ingeniorum.

[84] Et, in illa ruditate, sine ulla ἐπιείκεα, quae ab ingenii acumine efflorescit, homines verba proloqui et accipere, rationi conveniens est[2]. Unde a graeca historia heroica narratur miserum illud Agamennonis votum, quod, ut solveret uti lingua nuncuparat, suam ipsius filiam Iphigeniam immolavit: unde mansit in crudos homines dictum «Agamennonis hostiae». Quod a sacra Iephtis historia grammatici Homerum sumpsisse falso putant: quando demonstravimus Deum Optmum Maximum, Isaaci exemplo, hebraeos docuisse se humanis hostiis non delectari. Et hunc corruptae gentium naturae morem fuisse, docet lex XII Tabularum, capite De mancipatíone et nexus traditione, illa formula: «Uti lingua nuncupassit».

Nuncupare tum vota, tum pacta quid? —
Nuncupatio ex iure gentium.

[85] Etenim «nuncupare» est verbis maxime certis loqui; unde etiamnum «vota nuncupata» vota certis et solemnibus formulis concepta dicuntur; et falsa gentium persuasio fuit deos ea immania acceptare vota, neque cum diis ipsis prodesse illud:

Iuravi lingua, mentem iniuratam habeo[3]:

quod poetae poenitendo Thesei voto confirmant, quod Neptunus exaudiens, insontem Hippolytum occidit.

  1. Eclogae, V, 80 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 72 [Ed.].
  3. Cic., De officiis, III, 29, traducendo Euripide. Cfr. Notae, 73 [Ed.].