romanos provenere, ut priore libro[1] ex capite legis XII Tabularum De usucapione probavimus. Quae ab bis gentium
temporibus exordium sumpserat, quum optimi quae iam sua
erant iure naturali seu bonitario, longa adhaesione corporis
sua fecere iure optimo seu iure gentium: a quo haerendi
actu fortasse «heri» dicti et inde «haereditates» appellatae.
Quae sic narramus confirmant romani illa sua usucapionis
definitione, qua est usucapio antiqua dominii adiectio — non
ut transformata est adeptio — ex diuturna temporis possessione. Unde nil mirum diximus, si id priore libro[2]diximus;
in statu exlegi homines usucepisse res suas, quod nunc, distinctis dominiis, usucapiamus alienas.
ignorata hebraeis — Usucapione regna et imperia firmata.
[79] Usucapio nota graecis fuit, et tam iuri naturali commoda, ut eam Plato in suam Rempublicam importarit. At hebraei eam lege agraria e sua republica eliminarunt, qua, quoquo iubilaei anno recurrente, agri ad pristinos dominos rediebant. Sed minores gentes hoc usucapionis iure regna potissimum et imperia tuentur: de quibus cum iuris controversiae inter summas potestates et, quia summas, inter exleges nascantur, id ipsum usucapionem in statu exlegi natam esse demonstrat.
[80] «Manus» autem postea pro «potestate iuris» accepta est; et «mancipium», sive «mancupium», sive «res mancipi» translata ad res, quarum dominium iure quiritium, quod erat ius optimum romanorum, acquireretur; et mancipatione ab hoc tempore heroico nedum profana, sed sacra omnia peracta; unde illa sunt: pontifices in consecrandis templis «manu tenere» postes, «flamines capti», «captae vestales» pro «consecrati» «consecrataeve».