Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/176

Haec pagina emendata est
434
pars posterior - caput xx - sectio v


Ut e Germania in reliquam Europam stemmata provenere.

[71] Germani autem — gens quae, externi moris et imperii ignara, purissimas primas et linguae et vitae origines conservarunt — stemmata gentilicia primos omnium excogitasse et per Europam distulisse feruntur[1]. Sed quod ea in ludis equestribus, quod vulgo «tornaea» dicunt, ut foeminas, quas amarent, eo virtutis spectaculo sibi delicerent, earumque amorem virtutis ergo demererentur, id mihi verisimile non fit, ut gens tunc prorsus barbara has amorum delicias intelligeret, quas vix nunc humanissimae usurpant.

Germani diligentissimi gentium suarum custodes.

[72] Procul dubio Germani suas gentes ab ultimis pene originibus diligentissime custodisse dicuntur, ut sint qui scribant Analthinam[2] gentem ab Arminio usque suam perpetua serie maiorum successionem describere[3]. Et constat item Germanos nomina gentium non habere; unde a ditionibus, quibus dominantur, sunt appellatae.

Stemmata sunt characteres heroici.

[73] Quid, si stemmata Germanorum esse heroica dicamus? atque id sit quod de Germanis narrat romana historia: eorum principes in versicoloribus vestibus cum versicoloribus armis pugnare, et ita, cum voluptate populi romani spectantis, in triumphum esse traductos?

Quae «scuta pi ta»? quae «pura»? — Onerare armis
scuta heroicus mos est.

[74] Et heroum scuta picta, inertium et tyronum pura, docet Virgilius[4], qui ignavis «parmam albam» tradit: quae est

  1. Cosí, nell’errata-corrige ms., emendato «primi... constat» [Ed.].
  2. Testo: «Anathinam», emendato nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  3. Cosí emendato, nell’errata-corrige ms., «describat» [Ed.].
  4. [Aeneid.], VII, v. 196.