Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/170

Haec pagina emendata est
428
pars posterior - caput xx - sectio ii


Filii animata[1] instrumenta parentum.

[54] Altera patriae potestatis vis spectatur in acquisitionibus filiorum. De qua, si filii sunt res sua patri, consequitur necessario illud quod idem Aristoteles eleganter ait: filios esse animata[1] instrumenta parentum. Instrumenta autem, non sibi, sed artifici faciunt opus.

Patria potestas monarchiae rudimentum — Filii «pecunia» patris.

[55] Hinc potestas patria in ilio parentum principatu fuit regni monarchici rudimentum, in quo quicquid cives quaerunt monarchae quaerunt, et ob hanc rationem monarchica reipublicae forma est maiorum gentium naturae conveniens[2]. Et de hac patriae potestatis in filios parte luculentum perhibet testimonium idem caput legis XII Tabularum De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelave rei suae legassit, ita ius esto».

Pecuaria rustica prior [apud orientales][3] — Prima patrimonia
«peculia» — Prima hereditas «pecunia» — Principio unum peculii genus.

[56] Inter omnes enim historicos constat primam artium pecuariam fuisse[4]; et sacra historia confirmat, quae primos fratres pastores tradit[5]; et ratio postulat, quia lac cibus est a natura dictatus, far, seu frumentum, est cibus industria quaesitus. Hinc quod nunc dicimus «patrimonium» primitus «peculium» dictum est, quod «naturale patrimonium» definitur, et, quia naturale est, hodie servorum est et filiorumfamilias; et quam nunc «hereditatem» prisci «pecuniam» appellarunt. Hinc principio apud romanos unum in filiisfamilias omnino, ut hodie in servis, peculii genus fuit. Quod satis docet romanos hoc ius a gentibus maioribus accepisse, ut quicquid filiifamilias acquirerent, patres facerent suum.

  1. 1.0 1.1 Testo: «animantia». Ma si veda p. 94, r. 2, e cfr. ivi n. 1 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 61 [Ed.].
  3. Cfr. cap. XXI, § 52 [Ed.].
  4. Cfr. Notae, 62 [Ed.].
  5. Cfr. Notae, 63 [Ed.].