Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/161

Haec pagina emendata est
419
de matrimoniis


DE MATRIMONIIS

[17] Et quidem prisci mortalium initio, ut diximus[1], in ilio ferino errore divisi et palantes, uti libido vel fors ferebat, incertos ac proinde saepe nefarios concubitus agitabant; et coniunctorum, quos non agnoscerent, certe incertorum patrum cadavera insepulta esse sinebant. Qui est «foedus victus», a quo primos homines cantu Orpheus ab Horatio dicitur deterruisse.

Orpheus qui?

[18] Is Orpheus pauci illi fuere, qui, meditatone oculari caelum a siderum motibus observantes, animatum credidere et putavere deum; et quicquid ad coelum pertinet, a verbo δῖος, «caelestis», communis et latinis et graecis originis, ut supra probavimus[2], putavere divinum. Et sic falsam illam sibi persuasionem induxere Deum, volatu cantuque avium et fulminibus, sive nuere sive fari — unde «numen» et «fas» agnovere, et utrumque appellavere «divinum», — et sic divinationem introduxere. Et caeli, sive aeris sive aetheris, potestatem summam fecere Iovem ac deorum regem sunt venerati; eique attribuere fulmen et aquilam, quae sunt duo perpetua universae divinationis argumenta, quae occiduae gentes habuere communia.

[19] Itaque sic[3], pudore propudiosa uti venere coram Deo et in Dei conspectu cadavera in saniem dilabi, destinarunt cum aliqua quisque foemina se abdere, ut eum foedum oculis vitarent victum; et, rati Deum per auspicia monere homines, unde auspicia observassent, inde primam quanque visam foeminam manu cepere, et quo se abdere

  1. Libro priore, cap. CIV,[§ 7].
  2. Ibidem, § «In statu» [5].
  3. Testo: «si > [Ed.].