Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/160

Haec pagina emendata est
418
pars posterior - caput xx - principium


Divinatione fundatae respublicae gentium.

[15] Divinatione omnium fere gentium fundatae respublicae, per ea quae libro priore[1] diximus, ius divinum omni humano prius a primis hominibus agnitum. Et uti cum Platone vidimus quoque ius δίαϊον simpliciter, seu «res divina», appellatum, ut quaeque homines iure agerent «divinarum rerum» appellatione venirent[2]; quae appellatio postea ad sacrificia contracta est. Atque hac ratione divinum regimen, quod θεοκρατίαν Philo eleganter appellat, primum in terris ortum: quod nulla societas sine regimine, ut diximus libro priore[3], stare possit; cumque homines, quia exleges, summus quisque esset, regimen inter eos summos nonnisi apud Deum esse potuit; uti, rebuspublicis postea fundatis, inter potestates summas belli pacisque societates solius Dei regimine continentur, ut libro priore diximus[4].

Propositio dicendorum.

[16] Sub hoc divino status exlegis, seu naturae, regimine, per sequentia res temporis obscuri enarrabimus: nempe, ut dicamus de matrimoniis, quae omnes philosophi dixere primum rerumpublicarum fundamentum, de patria potestate in liberos, de eorundem tutela, de testamentis, de successionibus ab intestato, sive de iure gentium omnium maxime proprio, de dominio eiusque acquirendi modis, de pollicitationibus et votis, de stipulationibus, de permutationibus, de futurorum iudiciorum specimine, sive de duellis et condictionibus sive repressaliis maiorum gentium, ac postremo de poenis.

  1. Cap. CIV.
  2. Cfr. Notae, 55 [Ed.].
  3. Cap. LXIV, § «Et iustitia» [2].
  4. Cap. CLIV [corr.: CLVI, §§ 1-2].