Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/159

Haec pagina emendata est
417
de imperio monastico et paterno


proprie «numen colere», «vereri», «metuere», «venerari», sequi voluntatem deorum, deorum facere iussa.

Ex persuasione de divina providentia divinatio orta.

[12] Atque ex hac numinis persuasione, vera inter hebraeos, falsa inter gentes, dogma de divina providentia genus humanum universum pervasit, quod est totius theologiae civilis fundamentum.

«Numen» et «fatum» quid differant?

[13] Namque inde divinationes provenere, ut quicquid oracula responderent, auspicia significarent, fas esse crederent. Etenim quam deorum voluntatem dixere «numen», significatam «fatum» appellarunt; quare ab iis, uti sanctissima numina, sic fata immota habebantur[1]. Cumque apud eos omnia iura «fata» essent, necessario conficitur divinationem apud chaldaeos sic primum natam: ut ex magicis caeli observationibus non mira naturae praestarent, neque incantationes facerent, neque genethliacas putarent rationes, sed vitae agenda iuberent. Et ita Zoroaster et magnus caeli observator et legislator eximius constabit[2]. Hinc mansit diu in primis rebuspublicis illa legum immutabilitas, quam spartana iurisprudentia custodierunt[3], quam diu conservavere romani.

[14] Quibus a verbo «fas» etiam «fasti dies», quibus praetor ius diceret; et, ut oracula fas, ita iurisconsulti ius respondebant; et, ut illa, ita hi responsa dabant; et iurisconsulti habebantur oracula civitatis, tanquam ii essent divini, seu vates romanorum: ita ut «for» fuerit romanis «divina loqui». Unde a «fando», post Varronem[4], putet Festus[5] «fanum»

  1. Cfr. Notae, 53 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 54 [Ed.].
  3. Libro priore, cap. CLXXXI.
  4. De lingua latina, lib. V, [7].
  5. In Epitome. [Nel testo, per una svista, il passo è attribuito al giurista Paolo].