Tyrus, navigationibus et coloniis celebrata, secundi assyriaci
regni potentiain potentiae secundi regni aegyptiaci coaevam
docet.
[23] Et illud constat: quod, ubi gentes et chaldea et aegyptia victrices extitere, earum[1] linguae victis gentibus, quia externis, natura sacrae factae sunt. Quia victis linguae legum ignotae erant, quarum scientia, apud medos chaldaei, apud aegyptios sacerdotes quendam optimatium ordinem constituere, e quorum numero seu gente reges creabantur. Et sic sapientia, sacerdotium, regnum una res, ut diximus, primis gentibus fuit.
[24] Et, eodem pacto, uti victoriis in Oriente, Aegypto, ita clientelis in Occidente a duplici lingua, heroica et vulgari, optimates et plebes in regnis et imperiis distinctae sunt. Et Papyrius lingua plebeia leges evulgavit, Superbus lingua heroica filio respondit.
[25] Sed, ut ad rem nostranm propius accedamus, nedum credibile, sed omnino necessarium ex hactenus dictis fuit Cumas ab aegvptiis fundatas, quae Aeneae tempore tam magnificae erant, nempe paucis post Troiae excidium annis, ut earum fundatio quadringentis[2] saltem ante annis evenerit, quum nimirum Cecrops aegyptius, ut graeci ipsi fabulantur, duodecim parvas in Atticam colonias deduxit[3], ex quibus postea Athenas a Theseo conditas memorant.