Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/146

Haec pagina emendata est
404
pars posterior - caput xvii


colorem putarent — uti barbaris Europae seculis tabulas pietas etiamnum observanius, in quibus facies Dei, Christi, Deiparae divorumque nigricante colore et statuarum facies nigro encaustico opere inductae spectantur — ea ratione, tandem, vi phantasiae generantium, nigri filii nati sunt, et curatura in naturam conversa est. Quod qui negaverit, is ne Hofmanni quidem Lexico est eruditus.

Primi aethiopes natura modesti —
Argumentum naturalis primarum gentium sapientiae.

[15] Certe aethiopes parvo naturae contenti, et in solo corporis robore, quo ingentes arcus intenderent, ingentes sagittas iacularentur, et in sola libertate opes suas collocabant, ut eorum rex Thearcus Cambysis legatis respondit, et aurea ac gemmata, quae afferebant, dona contempsit, quod nullum eorum agnosset usum. Quae historia docet primorum aegyptiorum, ac multo magis primorum hominum post Diluvium, naturalem quandam sapientiam.

XI
Propagatio generis humani universi.

[16] Et sic per chaldaeos, scythas, aegyptios habes gentes humanas per omnem prorsus terrarum orbem propagatas.

XII
Cur Tanais Sesostri prior?

[17] Et Tanaim Sesostri priorem a profana historia memorari, quia scythae propiores Armeniae, in uno e cuius montibus arca, subsidentibus Diluvii aquis, summo haesit.

XIII
Ut ferae ab Asia per orbem disiectae?

[18] Et, uti scythae, ita aethiopes arcu valuisse, ac proinde primos homines valuisse venatione, qua ferae, ex illis in arca servatis progenitae, aut caesae aut in alias orbis partes fugatae. Unde tot Hercules extinctores monstrorum ferarumque.