Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/143

Haec pagina emendata est
401
consectanea


scythae, ex nostris principiis, gentes maiores essent — aegyptii, minores, — cum id imperium tam longe lateque protulerint, quod nonnisi faciunt gentes minores, hoc est quae aut sub regnis meris redactae aut in libertatem sunt resolutae[1].

V
Perpetuae bellorum poenae: servitus et tributa.

[6] Et ubique locorum et omni tempore ius gentium constat bello victis imponere si ve servitutis sive tributi legem, sive adeo adimere arma, et sic iniuriae licentiam. Eaque ratione, sic Tanais nunquam ob solam gloriam tantam orbis partem debellavi, ut certo Sesostris subegit imposuitque tributa.

VI
Gentium fundatores: Hercules, Bacchus.

[7] Verum igitur illud: quod, apud Tacitus[2], aegyptii Herculem apud se natum et antiquissimum perhibent; ut falsum illudi eos, qui pari virtute fuissent, in cognomentum eius adscitos. Omnes enim gentes, quae religione et virtute fundatae sunt (nani sine religione nulla usquam gentium fundata est), Herculem aliquem habuerunt auctorem, aut aliam sane in alio terrarum orbe alio nomine indigitatam personam heroicam, sive heroicum characterem, qualem indi fecere Bacchum, quem iisdem ferme proprietatibus finxere, quibus aegyptii, scythae, graeci aliaeque gentes finxere Herculem, [ut] latius infra ostendemus.

VII
Cur scythae natura modesti? — Cur nulla lege agraria fundati?

[8| Et hinc caussae laudatorum apud scythas morum exponuntur, quibus religio modestiam innocentiamque fecit, quas virtutes ipsis immensa feracissimorum camporum aequora conservarunt: unde gentis aequalitas hinc inter ipsas propagata,

  1. Libro priore, cap. CXLVI.
  2. Annales, lib. II, cap. 60.