Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/140

Haec pagina emendata est
398
pars posterior - caput xvi


ut ex Floro vidimus, vel in summa sua potentia populi romani maiestas eminuit, Tarquinius Priscus ex spoliis ethruscorum suspensis didicerat.

Pythagoras scholam italicam excoluisse, non fundasse, probatur.

[13] His omnibus et illud addas: quod, duobus ferme seculis ante quam Plato in Aegyptum, Pythagoras in Italiam[1], philosophiae addiscendae studio, delatus est[2]. Neque enim huc venerat ut suam peregre venditaret, quales sophistae solebant, inanem sapientiam: unde Plato saepe quaerendi sermonis decorum, dialogis quibus sophistas irridet, conciliat Socrati. Cumque Pythagoras Italiam doctissimam invenisset, heic permanere maluit[3]. Quare non sectam is italicam fundasse, sed fundatam excoluisse dicendum est: quod ipsa rerum natura id flagitat. Non enim Pythagoras mundum ex aqua, ut primo Graeciae sapienti Thaletes, qui centum ferme, non ultra, annis ante Pythagoram floruit[4]; neque ὁμοιομερεία, ut Anaxagorae, Socratis praeceptori; neque atomis, ut Democrito, Platonis συγχρόνῳ — omnibus corpulentis philosophis; — sed numeris, qui quodammodo sunt lineis abstractiores, constare docuit: quod monet ingenia italica multo graecis subactiora et sensibus depuratiora fuisse. Unde Plato fortasse rerum principia ideas ipsarum aeternas statuit; et ab hac italicae doctrinae praestantia idem Plato in Timaeo suos graecos antiquitatis ignaros notat.

Iustini Tanais sacrae historiae adversus, at noster eidem commodus.

[14] Cum his invictis, ni fallor, argumentis, ex ipsa rerum natura pensitatis, cum quibus sacrae historiae veritas constat, habemus unum profanae historiae universae initium demonstratum, Sesostridem[5]; quo nomine aegyptios reges, ex

  1. Cfr. Notae, 40 [Ed.].
  2. Hoc libro, part. II, cap. I, in «Programmate historico» [§ 4].
  3. Cfr. Notae, 41 [Ed.].
  4. Hoc libro, part. II, cap. I, in «Programmate historico» [§ 4].
  5. Cosí, nell’errata-corrige ms., emendato «Sesostrim» |Ed.].