Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/137

Haec pagina emendata est
395
tanais et sesostris


Antiquitas Italiae maior illa Graeciae — Italia graecis ingens fabularum
materia — Italia Homeri tempore graeca non fuisse probatur.

[5] In tanta imperii potentia, necessarium omnino est ut aegyptii universi Interni maris potentes essent, et, quia potentes, per varias eius oras misisse colonias[1], et potissimum in oras Inferi maris: quod post troianum bellum hic orbis tractus, a Siculo freto Circaeios usque, fuerit quasi perpetua materia graecae poeseos, ut errores Ulyssis docent, Scylla, Charybdis, cyclopes, syrenes, Circe, Avernus, Inferorum limen[2], et in Supero mari Diomedis socii in aves conversi. Tam longe, Homeri temporibus, trans mare erat harum urbium horumque locorum celebritas pervagata! Tantae erant italarum gentium deliciae, quae sunt ultimae humanitatis argumentum, ut syrenes cantu praeternavigantes ad exitium allicerent, Circes fortes viros in sues verteret! Atque has gentes, has urbes principio graecas non fuisse, nisi ineptus sit, ipse Homerus testatur, cui Ulysses canendus proponitur:

 ... captae post tempora Troiae,
Qui mores hominum multorum vidit et urbes.

Nam sane quae herois laus fuisset, quod virtutem, quod prudentiam erroribus confirmasset, si suorum mores et urbes nosset? et si suos noscere vellet, is non sane ignarus hominum locorumque erraret, sed prudens certum iter fecisset.

Cumarum ante omnes graecas urbes celebritas.

[6] Heic Virgilius, diligentissimus antiquitatis, Cumas iam Aeneae tempore magnificentissimo Apollinis templo celebres memorat, et prope Cumas Sibyllam statuit: quod foeminarum fatidicarum genus antiquissimum, non inter graecos, sed in Oriente ortum, argumento est quod Persidem, quam primam sibyllarum numerant, Berosi chaldaei filiam putant. Quare qui

  1. Cfr. Notae, 34 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 35 [Ed.].