Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/125

Haec pagina emendata est
383
ex poeseos origine consectanea


XX
Fas gentium — Unde «fabula» dicta?

[21] Quae lingua «fas gentium» dicta[1] ab eodem verbo «for»[2], quod mansit poetarum; et unde «fas», inde etiam «fabula» dicta, ea significatione qua itali, apposite ad haec quae dicimus, vertunt «favella».

XXI
Cur leges «carmina» dictae?

[22] En ratio cur romanis legum formulae «carmina» appellata, certis verbis, non metris conclusa; uti νόμοι («cantus») graecis leges vocatae.

XXII
Et «fasti dies»?

[23] Et fasti dies, quibus praetor fatur, hoc est eas formulas dictat.

XXIII
Formularum religio?

[24] Et romanis ea mansit religio: formulis ne virgula quidem cadere.

XXIV
Prima sapientia poetarum...

[25] En cur prima omnium fuerit sapientia poetarum, in fundandis rebuspublicis posita, ut tradit in Arte Horatius.

XXV
... scientia legum...

[26] Sapientia nempe legum, quam linguae scientia custodiebant.

  1. Priore libro, cap. CLXIX.
  2. Vide Notas, 30 [postilla marginale].