Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/124

Haec pagina emendata est
382
pars posterior - caput xiii


XV
Heroes poetae humani generis pueri.

[16] Hinc merito seculum poetarum diximus generis humani pueritiam[1].

XVI
Theologi politici — Ut dii gentium nati.

[17] Quare, cum heroes poetae essent generis humani pueri ingeniosi, qui toti sensus et phantasia essent, nihil aut parum mente puriore praestarent, theologi fuere politici. Quid enim naturales essent, qui, exempli grafia, cum fulminis caussas ignorarent, Iovem fulgere, Iovem tonare dixerunt, ad illud ipsissimum instar quo americani, ubi primum tormentorum bellicorum subitos fulgores, ingentes boatus sensere, et e longinquo miseras edere strages, et mirae artis caussas ignorarent, hispanos credidere deos.

XVII
Tempus fabulosum et obscurum idem.

[18] Cum igitur poetae theologi politici fuissent, tempus fabulosum non ab obscuro aliud, sed ipsius temporis obscuri historia est.

XVIII
Prima mythologia, civilis.

[19J Quare mythologia necesse est ut respublicas temporis obscuri ex fabularum involucris exponat.

XIX
Lingua poetica est religionis et legum.

[20] Et lingua poetica primis gentibus fuit lingua religionis et legum.

  1. Libro priore, cap. CCXIX.