[7l Verum igitur narrat Olaus Magnus quum narrat regem Idanthuram Dario, bellum minanti, pro literis misisse murem, ranam, avem, iaculum aratrumque: eodem omnino genere quo Tarquinius Superbus filio, eum per nuncium consultanti quid Gabiis ageret, respondit ut apud Livium narrat romana historia[1].
[8] Et verum Diodorus siculus[2], apud Clementes alexandrinus, de aethiopibus scribit eos characteribus heroicis primitus usus esse, quos variis animantibus, extremitatibus hominum, sed fabrilibus instrumentis plurima describebant.
[9] Igitur ex vero sinenses dicunt antiquissimam cura sua gente ortam linguam, quam similibus characteribus scribunt.
[10] Hinc hebraeae linguae antiquitatem intelligere datur, quae ferme omnis poetica est, parabolis ac similitudinibus referta. Quin ipsi hebraei omne acute dictum alterutro horum troporum concinnatum מָשָׂל appellant; quod proprie ad parabolas et similitudines pertinet.
[11] Haec per universum terrarum orbem sparsa primarum linguarum inopia Diluvium demonstrat fuisse universale.