Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/120

Haec pagina emendata est
378
pars posterior - caput xii


rabilis, iuris naturae adspernator[1] et, vel mortuus, regiarum puellarum sanguinis avidus. Et, quia paupere lingua natus, ex omnibus Graeciae civitatibus poeticas locutiones collegit atque composuit: unde factum ut omnibus Graeciae dialectis loquatur[2], eodem prorsus fato quo Dantes Aligerius, in summa italorum barbarie, sine ullo exemplo proposito, ex sese primum natus, ex sese quoque poeta factus absolutissimus[3].


  1. Cosí, nelle postille marginali, corretto «contemptor» [Ed.].
  2. Vide Notas, 27 [postilla marginale],
  3. Vide Dissertationes, IV [postilla marginale].