et radissime statuit aquam primum esse omnium rerum principium. Unde nam igitur haec, quae platonici maxime, praeter
alios praestantissimos philosophos, in Homero profundissimae
sapientiae semina inveniunt, provenere? Confugiunt eo: Homerum ab Aegyptiis didicisse. At Homerus ducentis et plus
eo annis ante Psammeticum floruit, a quo Aegyptus ionibus
caribusque reclusa est. Sed esto Aegyptum clam penetrarit
Homerus, scilicet ab aegyptiis haec sublimia didicit, a quibus
Thales, cclxix post annis, tam rude et crassum rerum principium didicit, aquam. Eruditi christiani dicunt ab hebraeis
et Mosis schola. Sed demonstravimus priscas gentes, vel brevi
unius continentis ambitu, alias ab aliis ignaras egisse, et per
caussas bellorum cognitas esse[1]; et libro priore[2] maiores
gentes suas religiones et leges vel suis clam plebibus habuisse.
Tantum abest ut peregrinis evulgarent! Et hebraeos, gentibus
vel in communi victu insociabiles, suam doctrinam iis profanasse putandum est? An dicent (quod nefas invictis rationibus
demonstravimus falsum[3]) Homeri gentem, a Diluvio in aliquo
summo monte servatam, antediluvianas scientias custodisse?
Cur [Homerus] omnibus dialectis usus est?
[46] Quid igitur heic dicendum? Nimirum has sublimis sapientiae sententias sequentes philosophos doctissimos in Homero ipsos excogitare, dum cupiunt invenire — quia student haec sua ipsa excogitata antiquitatis testimonio confirmare, ea falsa persuasione: primos poetas naturales fuisse theologos; — et Homerum, felicissimo ingenio praeditum, principem poetarum locum tempore ipso occupasse, quod aetate proxima seculo poetico natus est, dum lingua adhuc inops erat, sensus etiamdum regnabant, ratio adhuc erat infirmior. Unde eius heros Achilles sensu, non ratione, admirandus, ut qui inexo-