Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/110

Haec pagina emendata est
368
pars posterior - caput xii


IX
Onomatopoeiae.

[23] Nihil autem crebrius pueros videmus fundere quam onomatopoeias, quibus voces canum, felium, murium, gallorum gallinaceorum aliorumque, et tormentorum bellicorum bombos imitantur. Quia ipsum σίζ[1], quum caro uritur, quod in Homero sublime dictum Dionysius Longinus laudat, quum exprimit sonum quem edidit Polyphemi oculus dum urebatur[2], a nostratibus pueris effectum animadvertas.

X
Eclipses verborum.

[24] Et pueris ob linguae ignorationem eclipses verborum frequentissimas esse comperias.

XI
Imaginum granditas.

[25] Phantasia in pueris non est ex illa virorum aestimanda. Virorum iam est aetate durior et ratione infirmata; at in pueris, qui solo sensu res aestimant, praevalida est; et ideo praevalet, quod, tenerioribus cerebri fibris, graviores amplioresque in eam obiecta rerum imagines imprimunt. Saepe recordor, quum deambulatum eo, molles clivos ingentes mihi puero et abruptos montes visos esse. An hinc poetarum illi ingenti corpore heroes, ut, barbaris quoque temporibus, Rolandi, sive Orlandi, aliique Galliae palatini enormi statura memorantur? Certe quidem observare est, seculis nono, decimo, decimoprimo, quibus magnam humanitatis partem barbaries miseris modis deleverat, imagines Dei, Christi, Deiparae pictores ingenti facie effinxisse, ad illud numero exemplum, quo poetae deos describunt specie humana maiores.

  1. Cosí, nei due errata, corretto συξῖν (sic) [Ed.].
  2. Vide Notas, 21 [postilla marginale).