Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/108

Haec pagina emendata est
366
pars posterior - caput xii


circumscribunt: ut, si nesciat, exempli gratia, ingeniosus puer dicere «paveo», nemo miretur hunc supra aetatem sapere; sed ingenium collaudabit quidem, si dixerit «cor salit in pectore», «cor pectus tundit», quo metonymiae genere magna ex parte stat locutio poetica.

III
Synecdoche — Infantia ad metaphysicam ducit.

[16] Certe synecdoche tota ab infantia orta, nihil ab ingenio cognata. Cum enim nesciunt homines propriis res appellare nominibus, ea ex genere dicunt: unde «res» et «facio», sunt infantum vocabularium. Itaque infantia ipsa homines a pueritia ad metaphysicam ducit[1]. Vicissim genera specie maxime insigni, non aliter ac pueri infantes, significanti ut latinis est «passer» pro omni minori ave, «aquila» pro omni maiori[2].

IV
Poetica adiuncta — Pleonasmi.

[17] Ingeniosi pueri, quia rerum substantias non intelligunt, eas attributis quae cadunt sub sensu describunt. En adiuncta nedum emphatica, sed etiam ociosa poetarum, et quae nunc nobis demonstrationes satis inertes videntur, quibus Homerus abundat[3].

Antonomasia: unde heroici characteres.

[18] Ex quo fonte antonomasiae proveniunt, quibus bona ex parte ficti sunt characteres heroici, in quibus ille qui ingentem rebus quas dicimus lucem affert, quo omnes viri fortes sunt «hercules» appellati.

  1. Vide Notas, 19 [postilla marginale].
  2. Libro priore, cap. CXLIX.
  3. Vide Notas, 20 [postilla marginale].