Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/106

Haec pagina emendata est
364
pars posterior - caput xii


ius gentium illustremus, quod iurisconsultus definit[1] quo «gentes humanae (non ferinae, non barbarae, quae ideo ferinae ac barbarae, quia obtusis sunt ingeniis) utuntur».

II
Ingenii virtus quae?

[6] Ingenii virtus est invenire, ut est rationis perficere.

III
Ingenium faciunt caeli temperies...

[7] Nemo est qui negaverit esse caeli temperaturas quae gentes alias aliis ingeniosiores alant, ut sub crasso frigidoque aere obtusi, sub magis aethereo et aestuoso acuti ingenii nascantur homines.

IV
... necessitas...

[8] «Necessitate ingenia acui», tritum apud omnes proverbium.

V
... sensus acres...

[9] Quo minus ratione homines, eo magis sensibus pollent: unde brutis acerrimi sensus sunt a natura attributi, et foeminae quam viri sensilia magis advertunt.

VI
... vivida phantasia.

[io] Et quorum sensus acres, eorum vividissima est phantasia: quare eorum quae vidimus, quam quae audivimus, praesentiores imagines fingimus.

  1. Dig., I, (De iustitia et iure), 1, § ult. [4].