mundum, ut gentium philosophi, sed super caelum, sive super
mundum, intellexit: quod divinus Plato, Graecia vix tandem
omnibus humanitatis artibus excultissima, est assecutus. Et mos
maiorum super nexi iure, ab Abrahamo traditus, sapientissimum
legislatorem praestitit quoque, ut Lycurgi, Solones, decemviri,
tantis post temporum intervallis, cum eo ne comparandi sint
quidem. Et sic humanitas naturae lapsae, ab Adamo occoepta
et veri metu Numinis sustentata, effecit ut Moses ex omni humana memoria ad nos perveniret historicus, ut philosophus
et legislator, ex aequo summus, multo ante quam poetae heroes
gentibus et legislatores iniusti et philosophi rudes et historici
fabulosi inchoarentur.
[19] Sed tum ex sacra, tum ex profana eruditione id nos confíciamus: ex legislatione et philosophiam et philologiam et hebraeis et gentibus geminas natas esse.