Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/101

Haec pagina emendata est
359
primae historiae sacrae epochae


nullum dominii genus in hebraico agro haberent — lege agraria iuri naturali conformi et civili aequitati commodissima (quod primis legislatoribus gentium nusquam factum), per summam aequitatem et sapientiam a ceteris gentibus distinxisse, quo religionis puritatem maxime custodivit. Certas tribus, et in quaque earum certas stirpes et successiones, certa connubia, certas possessiones, certa dominia, certas contractuum obligationes, atque adeo certum omne ius civile privatum hebraeorum continuit, et rempublicam litibus maxime ociosam fundavit: quando, apud gentes ex iuris nexi iniquitate, apud athenienses et romanos turbae et seditiones crebro ortae, et apud aegyptios, ut Cunaeus in Hebraeorum republica narrat, plebs rustica cum sacerdotibus pluries, quanquam infelici successu, pugnarunt.