garis latina, sed origine satis sapienti, ut apud Terentium[1] «vere vivere» pro «vivere convenienter rectae naturae», ut pater ostendat filio quanti eum pendat et filius illi credat, quae aequum est filium credere patri. Atque hoc illud est quod dicebat Varrò, et nobis haec scribendi initium fecit, «formulam naturae» esse ideam veri, quae nobis dictet ius naturale.
PRINCIPIUM ET FINIS IDEM
Societas humana[2] in cognatione naturae fundata est. Quae cognatio, quantum animorum est, protinus est a Deo, ut diximus[3]; quantum sanguinis est, ab Ada, communi omnium parente, qui a Deo quoque creatus est[4], ac proinde etiam a Deo est. Igitur principium et finis iurisprudentiae christianae et moralis christianae omnino idem, quae iubet christiano in omnes homines prae Deo charitatem.
Et hinc quoque prosperare licet suum quarn longe lateque pateat[5]. Cum enim verum sit obiectum mentis, bonum obiectum animi, suum complectitur omnia quae sunt mentis, omnia quae sunt animi, quatenus aliqua colendae societatis humanae obligatione afficiantur.
Sed ordo rerum aeternus, aeterna ratio, quatenus dictat aeternum verum menti, est aeternae mentis aeterna veritas;