calumnia, dolus, qui admittitur quum aliud agitur aliud simulatur, uti ipse eius formulae auctor, Gallus Aquillius, apud Ciceronem[1] definit.
[6J Societas aequi boni ex societate veri nascitur, ut supra demonstravimus[2], eiusque duae sunt leges. Prior, quae iubet alieni abstinentiam et edicit omnibus laedi neminem — priscis autem «laedere» significabat «rapere»: — quare omnem vim, omnem iniuriam, omnem turpem quaestum, omne lucrum cura aliena iactura damnat.
[7] Ex hac lege nascitur «obligatio dominii», ita eleganter a Grotio appellata, qua quicumque alienum tenet, debet id domino restituere.
Lex innocuae utilitatis.
[8] Posterior lex est perfectioris virtutis, quae dictat homini hominis diligentiam, sive ut homo homini bene velit. Ex qua lege sunt illa duo iura: alterum de apice necessitatis, quo licet mihi, te invito, de tuo victitare, si nulla mihi aliunde exhibendae et sustentandae vitae copia suppetat; alterum de innocua utilitate, quo licet mihi, te invito, tua re uti sive adeo abuti, qui usus abususve mihi sit utilis, tibi nullum afferat detrimentum.
[9] Ex hac lege postremo est vir bonus, vir aliis utilis, qualem iudicem definiebant romani, qui in iudicio nihil sua caussa, sed omnia caussa aliena facit.