Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/37

Haec pagina emendata est
27
de opera proloquium


profluentibus vitae officiis, agit: et tum haec, tum illa «rerum humanarum» appellatione complectebantur. Quarum notitia, veluti ex fonte rivus, ex divina philosophia defluit, quae de Deo, de animo humano, de animi vita nempe mente, de mentis oculo nimirum ratione, de eius oculi lumine sive de ideis, earumque rerum omnium veritate atque aeternitate docet ad ipsam rationem perficiendam confirmandamque, unde ipsius constantia sapientis existit. Quare Aristoteles in Ethicis doctrinae civilis principia recte ait a divina philosophia esse repetenda: namque haec metaphysices argumenta philosophi alteram philosophiae partem statuebant et «rerum divinarum» nomine significabant. Ex qua utraque rerum cognitione efflorescit sapientia, quae proinde ab ipsis «rerum divinarum atque humanarum notitia» definitur et a Platone eleganter «hominis consummatrix» est appellata, utpote quae ambas hominis interioris partes, mentem veritate, animum virtute, perficiat. Quarum prior in posteriorem influit, et ex qua utraque constat sapientia; et «sapientes» dicti tum qui altissimarum rerum contemplationi sunt abditi, tum qui virtute et iustitia respublicas recte legibus fundant vel consiliis administrant.

[4] Qui «pragmatici» dicebantur, latarum legum rerumque iudicatarum omnisque attici iuris conditi tenebant ac tradebant historiam.

[5] Certa autem iuris ars graecis nulla, sed eius loco atheniensibus rhetorice fuit, qua oratores caussas, quae facto constant et oratoriae sunt maxime, propria facultate agebant: quae autem iure continentur, eas ipsi, a philosophis principia iuris, a pragmaticis pro caussarum temporibus leges et res iudicatas edocti, ex rhetoricae artis praeceptis ita agebant, ut ius non tam ex vero quamprocuiusque caussae studio ad facta accommodarent. Quamobrem Hugo Grotius doctrinam de interpretatione magna ex parte rhetorum praeceptis, quae de statibus caussarum tradunt, illustrat.

[6] Longe aliter res se apud romanos habuit. Quibus principio in republica libera animi altitudo, ad quam moribus ipsis erigebantur, pro doctrina morali erat ad virtutis constantiam