Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/248

Haec pagina emendata est
238
capita ccv-ccvi


CAPUT CCV
UT IURISPRUDENTIA BENIGNA ADOLEVIT ET PERFECTA
EST SUB PRINCIPATU

Nam, verso civitatis statu, Augustus haec regni consilia adhibuit: ut omne ius romanum, quod in republica libera certum erat, ad regiam manum[1] vere rediret. «Potissima arbitrio principis», ut inquit Tacitus, nempe gravioris momenti publica, de quibus palam cum populo antea agebatur, ut de bello, pace, foederibus et militiae arcanis, intra sacra domus coercuit.

CAPUT CCVI
I
MULTITUDINE LEGUM ET CLEMENTIAE FAMA

[1] Innumeras leges de iure publico ipse, et multas de iure privato auctoribus consulibus[2], ad populum tulit, quarum tituli, ut Tacitus tradit, «eius funeri praelati sunt». Namque, ut, in republica optimatium regno vel libertati mista, arcanum potentine optimatium fuit ius in latenti et legum paucitas cum iurisprudentia rigida, ut latissime supra est demonstratum[3]; ita, in republica regia vel libera mista optimatibus, arcanum libertatis vel regni sunt leges palam et plurimae, circa quas versetur iurisprudentia, ut ita dicam, popularis, hoc est benigna, ut supra diximus quoque[4], quae et populo gratuiti faciat et ordinis auctoritatem affligat. Hinc sub Tarquinio Superbo, ut vidimus[5], leges a Papirio, sub Appio factioso Fasti a Flavio vulgati. Tullus, qui regnare in bellis volebat, provo-

  1. Non de qua diximus cap. CXLI, § «Atque» [2].
  2. Cap. CLXIII.
  3. A cap. CLVII usque ad cap. CLXVII.
  4. Cap. CLXXXVII.
  5. Cap. CLXXI, § «Hinc aperiuntur» [8].