innuimus, latius in Historia temporis obscuri exequemur, «vetus urbes condentium ius» multo verius dixisset.
[20] Et ita clientelae alterum a familiis expressius rerumpublicarum rudimentum fuere[1], utpote quae ordines imperandi et parendi longe ampliores induxere. Quas Romulus, ut Plutarchus in eius Vita refert, ab hoc antiquissimo gentium iure recepit: deinde romani sub regibus aliis et in republica libera moribus transformarunt.
[21] Atque id est ius optimum, nativa significatione appellatum (ius fortissimum), quod optimi (fortissimi) habebant agrorum, quos clientes non sibi colebant, sed optimis; et si detrectarent, ex lege operarum nexi ab optimis nervo constringebantur.
[22] Et ita «fides» (proprie «chorda», «nervus») fuit primum nomen potestatis et imperii; unde locutiones, quas diximus, mansere: «fidem implorare», implorare potestatem; «recipere in fidem», recipere sub imperium[2].
[23] Idque est celebre ius nexi, multo ante Romam conditam natum. Quare Maioragius[3] merito ait capite Legis XII Tabularum De nexis ex Solonis legibus non fuisse translatum, cum a Livio ante XII Tabulas nexi narrentur debitores. Quibus addas, ob ius nexi a patribus saeviter in plebes exercitum, uti Romae, ita Athenis ante eam legem saepe turbatum.
[24] Sed et natura fert eius status tandem clientes pertaesum esse ut aliis semper colerent agros, suas iunxisse vires; atque